Theological Theses · §1014 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Paul and James reconciled: no legal perfect works vs no bare assent without works

Paul denies justification by law-covenant perfect works; James denies bare gospel assent.

Both require living love-working faith—James's 'not faith only' matches Paul's own teaching.

Latin

XXXIX. Atque hinc sese aperit via commoda & facilis conciliandi Paulum cum Jacobo, qui in speciem Paulo contradicit. Paulus enim, ut jam vidimus, affirmat Deum credenti imputare justitiam sine operibus, & justificare eum qui credit, & non operatur; & multis in locis vehementer contendit hominem justificari per fidem sine operibus legis. Jacobus vero contra disertis verbis asserit, & multis argumentis probat, quod ex operibus justificatur homo, & non ex fide tantum. Sed quamvis eorum verba videantur inter se pugnare, sensus tamen optime concordat. Paulus enim negare vult hominem justificari faciendo opera, quae lex, ut foederi gratiae opposita, exigit ad hominis justificationem: quod Jacobus minime affirmat. Jacobus autem asserere intendit, hominem non justificari solo & nudo assensu qui verbo Evangelii adhibetur, sed fide tali quae sit per dilectionem operans, & quam multa bona opera comitentur, quod Paulus ipse expresse docuit, tantum abest ut illud neget. Adeoque, quum dicit Jacobus, Videtis igitur ex operibus justificari hominem, & non ex fide tantum, idem est ac si diceret, Videtis Deum pro justo non habere illum qui verbo Dei simpliciter & nude credit & assentitur: sed illum qui cum fide conjungit bona opera, & qui fidem habet in bonis operibus efficacem.

Report a mistake in this passage