Roman school distinguishes living and dead faith as we do
Romans distinguish living vs dead faith as we do: idle assent vs faith working through love.
Dead faith: believe God; living: believe in God—with love and trust.
Latin
XLI. Primum igitur sciendum est Doctores Ecclesiae Romanae fidem, ut & nos, distinguere in vivam & mortuam, & distinctionem illam eodem modo exponere. Nam per fidem mortuam intelligunt assensum otiosum & inertem qui verbo Dei adhibetur: quemque nec Dei dilectio, nec ulla vere bona opera comitantur. Et per fidem vivam illam quae activa est, & operans per dilectionem, quaeque & Dei amorem, & fiduciam in eum includit. Et prioris etiam actum per credere Deo, posterioris per credere in Deum, significare solent. Quae distinctio apud eos ita recepta atque vulgaris est, ut superfluum sit eorum hac de re hic referre testimonia.