Rome agrees that only living faith, formed by love, justifies
Rome agrees: only living faith that works through love justifies; dead faith profits nothing.
Stapleton, Bellarmine, Vasquez, Becanus: formed faith (with charity) alone justifies.
Latin
XLII. Praeterea fatentur fidem mortuam atque otiosam hominem non justificare, illamque nihil omnino prodesse ad justitiam & salutem: ac proinde nos sola fide viva, & quae per dilectionem operetur, justificari. Ita Thomas Stapletonus Anglus in Academia Duacensi Professor, asserit pluribus in locis, fidem sine charitate & opere obedientiae mortuam esse, id est, ut ipse exponit, ad salutem & justitiam prorsus ineptam, vanam, & inutilem. Sicuti videre est libro de Justificatione, cap. 2. & cap. 13. Et Prolegomenis in librum quintum, ex Apostolo docet, fidem ad justitiam consequendam nihil valere, nisi operetur per dilectionem. Similiter Bellarminus lib. 1. de Justif. cap. 14. multis argumentis probat fidem quae separata est a spe & dilectione, ac proinde quae viva non est, justificare non posse. Quibus accedit Vasquez, tom. 2. in primam secundae disput. 110. cap. 7. num. 54. ubi observat fidem, quam Concilium Tridentinum docet habere rationem radicis & fundamenti in nostra justificatione, esse illam quae movet & excitat affectum: fidem autem quae affectum non movet, neque ex se actuosa est, ut alliciat voluntatem ad bonum, rationem istam radicis & fundamenti non habere. Ideoque merito Becanus Jesuita, in Summa Theologiae Scholasticae, tom. 2. tract. 4. cap. 2. num. 7. Catholicis suis tribuit, quod communi consensu docent solam fidem formatam, quo nomine Schola Romana designat illam quae cum charitate juncta est, justificare. Catholici, inquit, docent fidem non justificare, nisi sit formata charitate. Item, Catholici docent, cum Augustino, fidem posse informem existere, non tamen nisi formatam justificare.