On these questions: common Rome and Reformed often agree in substance; caveats
On these precise heads, common Rome and Reformed often agree in substance despite disagreements over words.s over words.s over words.
Caveats: private oddities; other Roman loci may still undercut this truth; even sound disputants need a benign reading.
Latin
LIX. Caeterum quod diximus, in multis illis ante expositis quaestionibus, Scholam Romanam in re ipsa cum Reformata consentire, etsi verbis multum inter se contendant, verum, quod has praecise quaestiones attinet, reperietur, si quis communem & solennem Scholae Romanae doctrinam, cum ea quae communi calculo in Scholis quoque nostris recepta est, comparet. Non negamus autem, quin privati Doctores nonnulli, circa praedictas quaestiones, in utraque Schola, quaedam singularia doceant, quae ab adversae partis sententia non verbis tantum, sed reipsa discrepant. Nec enim affirmare volumus ipsam communem doctrinam Ecclesiae Romanae, in aliis controversiis, non pugnare cum illa eadem veritate, quam hic agnoscere coguntur, & eam, ex consequenti saltem, non evertere. Denique fatendum est etiam iis, qui recte in hac parte sentiunt, inter disputandum multa excidere, in quibus sibi ipsis contradicere videntur, & quae benigno egent interprete, ut ad bonum & commodum sensum revocari queant.