Theological Theses · §1033 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Rome: works condignly merit second justification; Reformed deny 'merit' vs grace

Rome unanimously: works condignly merit 'second justification' (growth in grace).

Reformed admit growth by good works under Christ's promise, but deny 'merit'—grace and debt conflict (Rom 4; 11).

Latin

LVIII. Sed praeterea Doctores Ecclesiae Romanae, alio sensu opera justificare docent; quia, scilicet, juxta mentem illorum, merentur ex condigno secundam, quam vocant, justificationem, id est, augmentum gratiae illius, per quam homo in sanctitate & justitia crescit; quae est unanimis eorum sententia. Verum admittimus quidem exercitio bonorum operum hominem in justitia & sanctitate proficere, & majorem a Christo, secundum illius promissa, gratiam obtinere. Sed tamen negamus propterea dicendum esse, quod opera nostra gratiam istam mereantur. Quoniam, videlicet, inter se pugnant gratia, & debitum. Nec gratia est, id est, donum Dei gratuitum, quod operibus nostris ex justitia debetur. Siquidem Apostolus diserte opponit illud quod est secundum gratiam, ei quod est secundum debitum. Rom. 4. v. 4. Quo pertinet illud ejusdem Apostoli, Si ex gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia: si autem ex operibus, jam non ex gratia; alioquin opus jam non est opus. Rom. 11. v. 6. Sed quaestionis hujusce momentum accuratius alias, Deo favente, expendemus, quum de Meritis operum ex professo agemus.

Report a mistake in this passage