Theological Theses · §1042 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Partakers of divine nature; new man in true holiness

Believers are partakers of the divine nature; washed, sanctified, clothed with the new man in true justice and holiness.

This righteousness is real, not feigned—an image of divine holiness.

Latin

VIII. Huc quoque spectat quod fideles dicuntur θείας κοινωνοὶ φύσεως, divinae consortes naturae, & lapsi ex corruptione, quae est in mundo per cupiditatem, 2 Pet. 1. 4. Item a peccatis abluti, sanctificati, purgati, & induti novo homine, qui creatus est secundum Deum in justitia & sanctitate veritatis, 1 Cor. 6. 11. Act. 20. 32. quique renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum, Ephes. 4. 24. Quibus verbis aperte tribuitur justitia & sanctimonia, & quidem non ficta & appa-rens tantum, sed realis & vera, & in qua sanctitatis & justitiae divinae imago quae-dam reluceat; adeoque cujus ratione fideles divinae quodammodo naturae participes fiunt.

Report a mistake in this passage