Theological Theses · §1041 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Scripture: new creature, rebirth, Spirit renewal

Scripture: new creature, God's workmanship, born of God, seed remaining, raised from sin's death, renewed by the Spirit.

Change is moral—holy habits disposing to right, pious, just action—not a change of physical essence.

Latin

VII. Rem autem ita se habere ex multis Scripturae locis evidenter colligitur. Et primo quidem ex eo quod fideles dicuntur novae creaturae, 2 Cor. 5. 17. Galat. 6. & Dei ποιημα, id est, factura, sive opus, Ephes. 2. 10. Item ex Deo nati, Joh. 1. 13. 1 Joh. 4. 7. & 5. 4. & quidem ita ut semen Dei manens in seipsis habeant, 1 Joh. 3. 9. A morte quoque peccati excitati & vivificati, ut deinceps per Spiritum vivant; Eph. 2. 5. Coloss. 2. 13. & denique, quod ipsis tribuitur renovatio per Spi-ritum Sanctum, Tit. 3. 5. Etenim his omnibus verbis & loquendi modis magna quaedam & totalis mutatio, virtute Spiritus Sancti in fidelibus effecta, designatur: mutatio, inquam, talis atque tanta, ut per eam novum quoddam esse, & novam quan-dam vitam acceperint: per quam, ut per aliquid ipsis insitum & immanens, distinguuntur a caeteris hominibus, qui ex carne tantum nati sunt, & in veteri statu ac morte peccati manent. Cum autem in fidelibus & regenitis idem esse Physicum & facultates eaedem maneant, nec in iis quicquam immutetur, quantum spectat ad hominis simpliciter consi-derati naturam atque essentiam; necesse omnino est mutationem illam moralem esse, & consistere in donis & habitibus sanctis, quibus Spiritus illos intus exornat, & ad recte pieque & juste agendum disponit.

Report a mistake in this passage