True righteousness is infused, not humanly acquired
This God-pleasing justice differs from civil/human virtue gained by repeated acts.
It must be divinely infused; those who receive it are said to be vivified, regenerated, newly created.
Latin
XV. Porro Justitia haec quae Deo tantopere placet, cuique vitam & gloriam aeter-nam pollicetur, multum ab humana & civili discrepat. Sed in eo praesertim, quod justitia humana industria & viribus humanis acquiritur. Constat enim habitibus vir-tutum moralium, quae crebro repetitis earundem actibus in anima paulatim forman-tur. Ad justitiam autem illam quam Deus gratam & acceptam habet humanae vires attingere non valent: nec quisquam ex se & propriis viribus, ad eam sese disponere & praeparare potest: sed, ut ex jam dictis satis evidens est, necesse est illam divi-nitus infundi, & in nostris animis coelesti gratia operante formari. Quandoquidem illi qui talem justitiam adipiscuntur, & Dei beneficio sancti justique evadunt, a Deo vivificari, regenerari, & de novo creari dicuntur. Cum ante essent in peccatis mortui, Joh. 3. 6. & ex carne geniti nihil essent nisi mera caro, Rom. 8. 8. in qua qui sunt Deo placere non possunt, sed sunt inimici Dei mente & operibus malis, Col. 1. 21.