Preparatory acts: sense and acknowledgment of sin, fear of judgment, purpose of better life, hatred of past sin, some hope and trust, love, above all efficacious faith.
Before sanctifying Spirit and habitual grace, one must believe, be stricken, and flee to mercy intending amendment.
Latin
XVII. Tales actus ad veram justitiam & sanctitatem dispositorii seu praeparatorii sunt peccati sensus atque agnitio, timor judicii divini, propositum vitae melioris, & anteactae vitae odium & detestatio; tum veniae spes quaedam & misericordiae divinae fiducia, aliqua etiam Dei dilectio, in primis vero fides efficax atque actuosa, ex qua spes, dilectio, & fiducia illa oriuntur. Nam priusquam homo accipiat Spiritum sancti-ficationis, & internam illam gratiam per quam anima renovatur, & Christianis virtuti-bus ornatur, secundum ordinem a Deo constitutum, & legem ab eo positam, necesse est illum verbo Dei credere, & timore perculsum, deque peccatis attritum & dolentem, ad misericordiam divinam confugere cum proposito vitae emendandae, & a peccatis in posterum abstinendi.