Theological Theses · §1052 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Sanctifying Spirit promised only to believers and penitents

The sanctifying Spirit is promised only to believers and penitents—Jn 7; Acts 2:38.

One must hunger and thirst for righteousness before being filled—Matt 5:6.

Latin

XVIII. Spiritus enim ille sanctificans, & animam gratia replens atque exornans, non promittitur in Evangelio nisi credentibus & poenitentibus. Qui credit in me, inquit Christus, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dicit de Spiritu quem ac-cepturi erant credentes in eum. Joan. 7. 38. Petrus vero Judaeos jam corde compun-ctos alloquens, sic exponit iis quid esset eorum officii, Poenitentiam agite, & baptize-tur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum, & accipietis donum Spiritus Sancti. Act. 2. 38. Ac priusquam aliquis justitia satietur, requiritur ut illam sitiat & esuriat, juxta Christi pronunciatum, Beati qui esuriunt & sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Matth. 5. 6.

Report a mistake in this passage