Theological Theses · §1053 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Sanctification is free gift, not earned by prior acts

Prior acts do not merit or efficiently cause sanctification; it is God's free gift.

Rom 6:23ree gift of justifying/regenerating grace.

Latin

XIX. Nec tamen gratia illa per quam intus sancti justique in conspectu Dei reddimur, tribuenda est actuum illorum, qui etiam ex divina ordinatione praecedunt, merito & efficaciae. Etenim sanctificatio & adoptio fidelium Dei donum est plane gratuitum, nec eam aut poenitentia, aut fides praerequisita per se efficere aut promereri potest. Ideoque ab Apostolo simpliciter δωρεὰν, donum Dei gratuitum vocatur Rom. 6. vers. ult. Stipendia peccati mors; donum autem Dei vita aeterna. Quippe, juxta sententiam doctissimorum interpretum, Diodati scilicet & Bezae, vita aeterna ibi rationem non habet subjecti, sed praedicati. Nec simpliciter intendit Apostolus dicere vitam aeter-nam esse quid quod gratis a Deo donatur, sed potius justitiam τὴν δικαιοσύνην, quam Deus gratuito nobis donat, dum nos Spiritu & Verbo regenerat, nos ad vitam aeter-nam, tanquam ejus finem & praemium ducere; sicut peccatum impoenitentibus, & pec-cati servis mortem aeternam affert.

Report a mistake in this passage