Theological Theses · §1057 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Inherent holiness never reaches the summit in this life

In this life inherent holiness never reaches the summit; it must always grow.

Paul near death had not attained; the Apocalypse still urges the just to be justified yet more.

Latin

XXIII. Porro justitia & sanctitas illa, ad quam fideles per Spiritus Sancti gratiam renovantur, quandiu durat hujus vitae tempus, nunquam pervenit ad summum, sed per-petuo opus habet augeri & perfici. Adeoque illi ipsi qui progressus in ea quam maximos fecerunt, ad mortem usque agnoscere debent se nondum perfectos esse; & assidue in id incumbere, ut in Christi gratia magis ac magis proficiant, sanctificationem perficientes in timore Dei. Id exemplo suo docet ipse Paulus, quem sanctitate nullus Apostolorum su-perasse videtur. Jam enim morti proximus, profiteretur se nondum metam apprehen-disse, neque jam perfectum aut consummatum esse. Et postea subjungit, Unum autem ago, ea quidem quae a tergo sunt obliviscens, ad ea vero quae a fronte sunt contendens, scopum versus pergo ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Phil. 3. 14. Idcirco homines etiam sanctissimos spectat Angeli vox illa ultimo Apocalypseos, Qui justus est justificetur adhuc, & qui sanctus est sanctificetur adhuc.

Report a mistake in this passage