XXIV. Neque vero sanctitas & justitia fidelium simpliciter a summo perfectionis gradu in hac vita deficit, sed multis quoque naevis est obscurata; nec obstat quominus qui ea praediti sunt in peccata saepius ex infirmitate labantur. Hae sunt enim ipso-rum Apostolorum voces; In multis offendimus omnes. Jac. 3. 2. Item, Si dixeri-mus nos peccatum non habere, ipsi nos seducimus, & veritas in nobis non est. 1 Joh. 1. 8. Ac propterea Salomon universe pronunciat, Non est homo justus in terra, qui faciat bonum, & non peccet. Eccl. 7. 20. id est, sic justus ut semper bonum faciat, absque ullo peccato.