Theological Theses · §1062 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Vasquez: our righteousness is perfect because it lacks nothing essential

Vasquez: our justice is true and perfect because nothing needed for the ratio of justice is missing—not because it is at the highest degree.

He equates true with perfect as to essence, not degrees.

Latin

XXVIII. Quod autem haec sit Doctorum Scholae Romanae sententia, dum justitiam quae regenitis inhaeret, perfectam & absolutam vocant, clarissime docet Vasquez, tom. 2. in primam secundae, disput. 202. cap. 4. num. 26. ubi haec sunt illius verba: Porro autem nostram justitiam, & sanctitatem veram esse, & perfectam manifeste patet. Nam si Scriptura docet nos justos, immaculatos, & mundos esse, ut cap. 2. memoravi-mus, efficitur justitiam nobis inhaerentem veram & perfectam esse. Dico autem per-fectam, non quod in summo, aut excellenti gradu sit, sed quod ad rationem justitiae nihil prorsus ei desit, quominus ea vere justi constituamur & simus. Et paulo post haec addit: Si ergo Scriptura absolute nos justos pronunciat, sequitur quidem tum nobis ju-stitiam inesse, tum etiam veram & perfectam esse. Idcirco perfectio nostrae justitiae non debet probari ex quibusdam Scripturae testimoniis, in quibus commendatur perfecta & insignis charitas, sed potius ex illis in quibus docemur nobis inesse justitiam: nam justitia non est quae vera & perfecta non est, eo sensu quo perfectam & justitiam hactenus explicuimus. Ubi manifestum est illum verum & perfectum pro eodem sumere, & agere de perfectione essentiae, non graduum.

Report a mistake in this passage