Theological Theses · §1063 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Bellarmine: infused virtues still need daily remission

Bellarmine: infused virtues are perfect in a way yet must daily be perfected; they need daily remission of venials.

Habitual justice makes us just absolutely; actual justice is somehow imperfect by venial mixture.

Latin

XXIX. Bellarminus vero non minus aperte significat quo sensu renatorum justitiam & sanctitatem perfectam & absolutam vocet, lib. 2. de Justif. cap. 13. nam ibi fatetur virtutes infusas, quibus fidelium justitia constat, ita suo quodam modo perfectas esse, ut quotidie magis ac magis perfici debeant. Et paulo post subjungit virtutem semel infusam egere quotidie nova remissione peccati. Justi enim, inquit, tametsi multa bona & justa opera faciunt, tamen saepe etiam labuntur in peccata levia & venialia. Capite vero sequenti justitiam habitualem, ita & non aliter perfectam esse asserit, ut per eam abso-lute, simpliciter, & proprie justi nominemur & simus. De justitia vero actuali sic loquitur, Quamvis aliquo modo sit imperfecta, propter admixtionem venialium delictorum, & egeat quotidiana remissione peccati; tamen, non propterea desinit esse vera justitia, & sua etiam quodam modo perfecta.

Report a mistake in this passage