Contarini: lean on Christ's justice, not inherent grace
Contarini: when we think of judgment we must lean on Christ's donated justice as sure foundation—not on inherent holiness.
Inherent justice is inchoate and cannot keep us from continual sin.
Latin
XXXV. Praecipue vero Cardinalis Contarenus, jam citato tractatu de Justificatione, candide agnoscit justitiam, quae per gratiam Christi fidelibus inhaeret, non posse severo Dei judicio opponi: sed cum judicium illud cogitamus, debere nos Christi justitiae niti, ut salutis nostrae fundamento. Ego, inquit, prorsus existimo pie & christiane dici, quod debeamus niti, niti, inquam, tanquam re stabili, quae certo nos sustentat, justitia Christi nobis donata, non autem sanctitate & gratia nobis inhaerente. Haec etenim nostra justitia est inchoata & imperfecta, quae tueri nos non potest, quin in multis offen-damus, quin assidue peccemus. Idcirco in conspectu Dei non debemus ob hanc justitiam nostram haberi justi & boni, quemadmodum deceret filios Dei esse bonos & sanctos.