Theological Theses · §1068 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Vasquez on Ps 142: even after justification, venials remain

Vasquez on Ps 142/143: the Psalmist rightly asks not to be judged without prior mercy.

Even after mortal-sin justification, uncleared venials would damn without mercy.

Latin

XXXIV. Testis sit Vasquez ipse inter Pontificios rigidissimus justitiae inhaerentis assertor, is enim Tom. 2. in primam secundae disput. 222. cap. 6. num. 44. ad locum sibi objectum ex Psalmo 142. juxta versionem vulgatam, respondet. Psalmista me-rito a Deo postulat ne intret cum ipso in judicium, hoc est, ne ipsum judicet non prae-via misericordia gratiae suae. Nam, inquit, nisi prius Deus misericordia sua ipsum praeveniat, ut a peccatis justificetur, non poterit non in judicio Dei damnari; hoc autem quisque nostrum dicere potest, etiam post justificationem a mortali, quia adhuc multa venialia manent, quae, nisi Dei misericordia deleantur, priusquam ad judicium Dei vocentur, non poterit homo absoluto justificari, hoc est, omnino sine Dei judicio & damnatione liberari.

Report a mistake in this passage