Scripture: free forgiveness; Christ's passion the sole merit
Scripture: God freely forgives all offenses; we are saved/justified by grace, not works.
Christ's passion and obedience unto death is the sole merit moving God to pardon.
Latin
XXXVII. Id manifeste Scriptura Sacra docet, dum ait, Deum gratuito donare nobis omnes offensas, Coloss. 2. 13. Item quum toties repetit & inculcat nos servari & justificari gratia, per Dei gratiam, & non ex operibus, Rom. 3. Ephes. 2. Tit. 3. Nec enim cuiquam dubium esse potest, quin salus illa & justifi-catio remissionem peccatorum includat. Adeoque Christi passio & obedientia usque ad mortem crucis, unicum est illud meritum quo Deus movetur ad nobis largiendam delictorum veniam, nosque a peccati reatu liberandos. Unde est quod Apostolus ait, Nos in Christo habere redemptionem per sanguinem ejus, id est, remissionem peccatorum: nosque justificari per redemptionem quae est in Christo Jesu; quem proposuit Deus pro-pitiationem per fidem in sanguine ipsius.