Trent: meritorious cause is Christ's passion alone
Romans agree first justification is free; Trent's sole meritorious cause is Christ's passion.
Nothing preceding justification—faith or works—merits the grace of justification.
Latin
XXXVIII. Atque hac etiam in parte, consentientes habemus ipsos Pontificios. Nam totam hominis impii & peccatoris justificationem, quae juxta eos constat peccatorum remissione, & renovatione interioris hominis, gratuitam esse agnoscunt. Nec statuunt ullam ejus causam meritoriam praeter Christi mortem & obedientiam, ut videre est in ipso Concilio Tridentino. Nam Sess. 6. cap. 7. enumerans causas justificationis, non aliam ejus causam meritoriam recenset quam passionem Christi. Hujus, inquit, justificationis causae sunt finalis quidem gloria Dei & Christi, & vita aeterna. Efficiens vero misericors Deus, qui gratuito abluit: meritoria dilectissimus unigenitus suus Do-minus noster Jesus Christus, qui cum essemus inimici, propter nimiam charitatem, qua dilexit nos, sua sanctissima passione in ligno crucis justificationem meruit, & pro nobis Deo patri satisfecit. Capite vero sequenti, expresse negat quicquam eorum quae justificationem praecedunt, ipsam justificationis gratiam promereri. Gratis autem, in-quit, justificari ideo dicimur, quia nihil eorum quae justificationem praecedunt, sive fides, sive opera, ipsam justificationis gratiam promeretur. Si enim gratia est, jam non ex operibus; alioquin, ut Apostolus inquit, gratia jam non est gratia.