Polish Confession: not justified forensically by inherent justice
Polish Confession: we deny being forensically justified by inherent justice so as to be cleared of death's guilt and declared heirs of life for it.
Broadly one may say infused virtues make us just/holy, yet that justice cannot stand the severe tribunal.
Latin
XLIII. Ne quis autem adversariorum calumniari possit, hanc non esse germanam Reformatorum sententiam, dum negant nos formaliter coram Deo justificari per justi-tiam quae nobis inhaeret, illosque plus detrahere justitiae inhaerenti quam tribuamus, hic inserere visum est, quae paucis hac de re tradit jam citata Confessio Reformatorum ex Polonia, cap. 4. sect. 2. num. 13. Negamus etiam, inquit, per justitiam illam inhaerentem propriam nos ita justificari, ut per, & propter eam coram judicio Dei a reatu mortis absolvamur, in filios adoptemur, & vita aeterna digni pronunciemur, quo sensu forensi vox justificandi a Spiritu Sancto in hac doctrina usurpatur. Etsi enim lato sensu dici possit, nos per charitatem, aliasque virtutes infusas justificari, id est, justos, sanctosque fieri, haec tamen justitia in hac vita imperfecta est, eaque, ut supra dictum, coram severo Dei judicio nequaquam potest consistere; quod solum in hac doctrina maxime spectatur.