Theological Theses · §1076 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Yet they affirm true God-pleasing holiness in the regenerate

They do not deny true God-approved holiness in the regenerate—real before God, imaging divine virtues.

In the last evangelical judgment God will solemnly attest and reward it with eternal life.

Latin

XLII. Caeterum minime negant, ut clarum est ex iis quae fuerunt ante exposita, in iis qui per Dei gratiam renati sunt, reperiri justitiam & sanctitatem veram; per quam sancti justique & revera sunt, & vere dici possunt, idque non solum coram hominibus, sed etiam in conspectu Dei, qui justitiam illam agnoscit & probat, ut germanam & syn-ceram, nec potest illam non amare, atque gratam habere, ut in qua virtutum ipsarum divinarum similitudo quaedam, & imago splendeat. Quapropter etiam Deus in ultimo judicio in quo homines misericorditer, & ex Evangelii foedere judicabit, non autem secundum legis praecise sumptae rigorem, renatorum justitiae & bonis operibus, glorio-sum & solenne testimonium perhibebit, & vitam aeternam illis benigne retribuet, secun-dum gratuita quidem Evangelii promissa, sed in quorum complemento justitia quoque divina elucebit.

Report a mistake in this passage