Theological Theses · §1079 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Rome takes justify morally as sanctify and cleanse

Rome takes justify morally as sanctify and cleanse from sin's filth.

Formal justification by inherent justice = Spirit-infused form naming and making them holy before God, lasting to final reward.

Latin

XLV. Jam vero Doctores Ecclesiae Romanae, justificari sumunt non forensi, sed morali sensu. Estque justificari ipsis idem ac sanctificari, & a peccati sordibus mun-dari. Itaque quum pretendunt hominem formaliter justificari coram Deo per justitiam inhaerentem, id sibi volunt justitiam a Spiritu Sancto infusam, esse formam a qua fideles in Scriptura sancti justique nominantur, & per quam reapse tales constituuntur; non solum apud homines, sed etiam apud ipsum Deum, qui justitiam quam ipsis indidit probat & acceptat, ut veram & synceram: quae proinde in igne ultimi judicii, quum Christus vivos & mortuos judicabit, mansura & constitura est; & a Christo laudem & praemium vitae, & gloriae aeternae acceptura.

Report a mistake in this passage