Rome denies standing the strict tribunal by inherent works
Rome does not claim inherent justice stands the severe tribunal without mercy.
Remission is free; some say faith/penance merit it de congruo—Stapleton and others refuse that phrase.
Latin
XLVI. Caeterum, ut supra satis probatum est, non sentiunt homines per justitiam sibi inhaerentem, & bona sua opera, posse coram severo tribunali Dei consistere, & damnationem vitare, ac vitam aeternam consequi, si Deus ipsos, & eorum opera, rigide excutiat, nec quicquam ipsis misericorditer condonet, atque indulgeat. Itaque facile concedunt neminem eo sensu coram Deo justum reperiri, sed omnes egere divina cle-mentia, & delictorum suorum venia & remissione. Quin ultro fatentur remissionem illam, esse donum Dei plane gratuitum, quod nullis hominum meritis ex justitia de-betur: licet ipsa naturae divinae bonitas & aequitas quodammodo postulet, ut in gra-tiam recipiat eos, qui per fidem & poenitentiam, ad misericordiam ipsius confugiunt. Quo respiciunt nonnulli Doctores Ecclesiae Romanae, ut Bellarminus & Becanus, dum dicunt fidem & poenitentiam mereri de congruo remissionem peccatorum. Quem tamen loquendi modum alii repudiant, ut Thomas Stapletonus.