Affined question: dispositions preparing for justification
Affined dispute: is the sinner prepared by certain works for justification? Rome yes, Protestants no—in words.
Rome means preventing grace excites prior acts of faith, hope, love, fear, sorrow, new-life purpose as conditions before habitual infusion.
Latin
XLVIII. Idemque judicium faciendum videtur de affini controversia, An scilicet homo peccator quibusdam operibus ad justificationem praeparetur & disponatur? quod similiter docent & tuentur Pontificii, Protestantes vero negant. Nam quum istud affirmant Doctores Ecclesiae Romanae, mens eorum alia non est, quam Deum, prius-quam hominem peccatorem Spiritu suo sanctificante donet, illique fidei, spei, & cha-ritatis, aliarumque virtutum Christianarum habitus infundat, consuevisse illum gratia sua praevenire, per quam in eo quosdam actus excitat fidei, spei, & dilectionis, ut timoris judicii divini, doloris de peccato, & propositi novae vitae, & si qui sunt similes, qui sunt veluti quaedam conditiones praeviae, & morales dispositiones, sine quibus Deus non solet Spiritum illum suum in peccatores effundere.