On this question words clash, but the thing often agrees once ambiguous terms are removed.
Difficulty hangs on different uses of justificare.
Latin
XLVII. Ex his vero facile colligitur, Protestantes & Pontificios, in hac quae-stione quidem, sibi invicem verbis contradicere, sed tamen de re ipsa inter eos esse consensum. Etenim, si tollantur voces ambiguae & contentiosae, & res eadem terminis aliis exprimatur, Pontificii non affirmant, ut patet, quod Protestantes negare inten-dunt, dum inficiantur quemquam per justitiam inhaerentem coram Deo justificari. Neque vicissim Protestantes impugnant quod defendunt Pontificii, dum verbis plane contrarium affirmant, nempe justitiam illam inhaerentem esse causam formalem nostrae coram Deo justificationis. Ita ut tota difficultas pendeat ex vario usu vocis justificandi, quam illi quidem uno sensu, hi vero alio usurpant.