Dispositions allowed if not efficient or meritorious causes
Otherwise they gladly allow many prerequisites before forensic justification/remission, call them dispositions if not efficient or meritorious causes.
Sense, acknowledgment, detestation of sin, fear, desire and hope of grace, some love—Acts 3:19.
Latin
LII. Nam caeteroquin non inviti concedunt ante ipsam justificationem, sensu forensi sumptam, seu quod idem est, ante peccatorum remissionem, in homine multa prae-requiri, quae facile patiuntur vocari dispositiones: modo ne putentur esse justifica-tionis causae efficientes, vel meritoriae. Qualia sunt ea quae jam saepius memoravimus, peccati, scilicet, sensus, agnitio, & detestatio, timor judicii divini, gratiae divinae desiderium & spes, aliqua Dei dilectio, & quae sunt hujusmodi. Ad quae respiciens Petrus, Act. 3. 19. sic Judaeos hortatur, Poenitemini & convertimini, ut deleantur peccata vestra.