Theological Theses · §1088 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Davenant: concurrent conditions, not meritorious causes

Davenant: some good works are necessary as accompanying or preliminary conditions, not as efficient or meritorious causes.

Mercy does not justify logs or stubborn mules but contrite followers of Word and Spirit—like a patient cooperating yet healed by the physician's remedy (Christ's blood).

Latin

LIV. Praesertim vero hac in parte Reformatorum sententiam accurate exponit & illustrat Davenantius, de Justitia actuali, capite 31. ubi haec est quinta illius conclusio: Bona quaedam opera sunt necessaria ad justificationem, ut conditiones concurrentes, vel praecursoriae, licet non sint necessaria, ut causae efficientes, aut meritoriae. Cui statim subjungit, In hisce bonis operibus numero illa interna, quae apud Deum magni momenti sunt, quamvis in hominum oculos non incurrant, ut dolere de peccato, detestari pecca-tum, humiliter se Deo subjicere, ad Dei misericordiam confugere, in Christo Media-tore spem figere, novae vitae propositum inire, aliaque consimilia. Divina enim mise-ricordia non justificat stipites, hoc est, nihil agentes; neque equos & mulos, hoc est, recalcitrantes, & libidinibus suis obstinate adhaerescentes; sed homines, eosdemque com-punctos & contritos, ac Verbi Spiritusque divini ductum sequentes. Quemadmodum igitur ad sanitatem aegrotantis requiritur, ut morbum sentiat, sanitatem appetat, me-dicum adeat, morbum detegat, pharmacum recipiat; neque tamen ulla harum actionum, aut illis omnibus conjunctim sumptis, tanquam causis proprie meritoriis, aut proprie ef-ficientibus, consequitur valetudinem, sed sola opera medici, & virtute pharmaci: sic ad justificationem obtinendam requiruntur quidem actus, aut praecedentes aut concurren-tes; non tamen illorum efficacia, aut merito justificationem adipiscimur, sed gratia Dei miserantis & opitulantis nobis, atque virtute divini illius pharmaci, sanguinis Christi scilicet, quo animae leprosae & morbidae abluuntur & curantur.

Report a mistake in this passage