Theological Theses · §1100 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Incarnate Son obedient unto the cross

At the prophesied time the Son took servant form, sinless human weakness, and holy life.

Willingly he obeyed unto cursed, shameful cross-death in our name.

Latin

IX. Quod ut effectum daret, tempore per divinam providentiam praestituto, & propheticis oraculis praedicto, Filius ille Dei, qui rapinam non ducebat se esse aequalem Deo, accepta servi forma inter homines comparuit, omnesque naturae humanae miserias atque infirmitates, excepto peccato, ultro in se suscepit; vitaque sanctissima & innocentissima per aliquot annos in his terris peracta, sponte tandem morti maledictae & probrosae nostro nomine se objecit, Deo Patri factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

Report a mistake in this passage