Scripture casts Christ’s death as expiating sacrifice and redeeming price.
He gave himself as ransom; we are bought with his precious blood, not gold.
Latin
XII. Et hinc quoque est quod Scriptura Sacra de morte Christi frequenter loquitur, ceu de sacrificio quo peccata nostra fuerunt expiata; ut praesertim videre est in epistola ad Hebraeos, & apud Isaiam cap. jam citato; ubi dicitur Messias animam suam posuisse oblationem pro peccato. Ac praeterea tanquam de pretio quo sumus a morte & perditione redempti: ut quum dicit Paulus Christum se ipsum αντιλυτρον dedisse pro omnibus. Et Christus ipse, Filium hominis non venisse ut sibi ministretur, sed ut ministret, detque animam suam in redemptionis pretium pro multis. Unde est quod Petrus affirmat nos non fuisse redemptos corruptibilibus, auro, & argento, sed pretioso sanguine agni immaculati & incontaminati Christi.