Deny imputation only if you deny Christ’s death satisfied for our sins.
A surety’s accepted payment is imputed to the debtor in whose name it was made.
Latin
XIII. Porro Christi passionem, & obedientiam illam Deo Patri pro nobis praestitam usque ad mortem crucis nobis a Deo imputari, donari & communicari ii soli negare possunt, qui Christum morte sua pro peccatis nostris Deo satisfecisse negant. Neque enim percipi potest quomodo exhibita a vade satisfactio non imputetur ei cujus nomine facta est: Aut quomodo censeatur fidejussor aliquis creditor pecuniam pro debitore solvisse, & solutionem istam acceptasse creditor, & tamen solutam pecuniam non imputari debitori illi pro quo soluta est. Proinde quicunque fatetur Christum pro fidelibus morte sua satisfecisse, & poenas illis debitas dependisse, per evidentem & necessariam consequentiam agnoscit meritum mortis Christi & obedientiam ejus fidelibus a Deo donari atque imputari.