Theological Theses · §1119 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Why inherent justice cannot justify at the severe bar

Denial of inherent formal justification means: none stand law’s rigor without mercy.

Freedom and adoption are owed solely to Christ’s communicated passion-merit, not our works’ dignity.

Latin

XXVIII. Quo vero Theologi nostri negant nos justificari, sive justos esse coram Deo per justitiam propriam, & nobis inhaerentem, verum per solam Christi justitiam nobis imputatam, mens eorum est, neminem tam justum & sanctum reperiri, quin apud Dei tribunal mortis & damnationis reus comperiatur, si Deus nolit cum ipso misericorditer agere, sed juxta legis rigorem illum districte judicare. Quoniam videlicet omnes per legem divinam peccati convincuntur, neque maledictionem quam lex peccatoribus omnibus denuntiat, ullo modo vitare & effugere possunt virtute & merito propriae justitiae, & bonorum quae fecerint operum, si Deus nullam ipsis gratiam facere velit, sed jure suo erga eos uti. Quod vero fideles liberantur a morte & perditione aeterna, quam peccatis suis juste commeruerunt, & in Dei filios & regni coelestis haeredes adoptantur, id unice deberi merito mortis & passionis Christi, quam Deus ita nobis donat & communicat, ut vere nostra sit & censeri debeat, non autem ulla ex parte bonis quibusdam nostris operibus, aut alicui justitiae nostrae, cujus merito atque dignitate Deus moveatur atque impellatur, ut nos ab exitio nobis alioqui debito liberet, & jus ad vitae aeternae haereditatem concedat.

Report a mistake in this passage