Reformed confess inherent justice and a secondary formal sense
Rome fights a monster we do not teach: we confess Spirit-cleansing and infused inherent justice.
Besides forensic absolution we allow with Davenant/Poles a secondary formal justification by inherent virtue.
Latin
XXVII. Atque inde est quod Doctores Ecclesiae Romanae, existimantes nos ejusmodi monstra sub doctrina de imputatione justitiae Christi tegere & alere, illam tam acriter impugnant. Sed, quam ab eo simus alieni ex vera & genuina sententiae nostrae expositione manifestum fecimus. Siquidem ultro confitemur, & eum qui justificatur simul intus a peccatis per Spiritum Sanctum mundari, & fidelibus infundi justitiam inhaerentem, qua interius renoventur, & in se justi fiant. Neque dicimus fideles apud Deum pro mundis, piis & justis censeri, licet in se impii & immundi maneant, sed illos revera pios, mundos, & sanctos per Spiritus Sancti gratiam fieri: Multa quoque eorum opera agnoscimus pia, sancta & justa esse, non simpliciter spurca & immunda, atque adeo peccata mortalia. Ac denique praeter justificationem illam judiciariam, quam ad solum Christi meritum & justitiam referimus, quamque constituimus in absolutione a reatu mortis & perditionis, quam legem Dei violando, apud severum ejus tribunal commeriti sumus, fatemur cum Davenantio, de Just. habituali, c. 21. Damus quandam, ut ita loquamur, justificationem, cujus causam formalem justitiam nobis inhaerentem dici non improbamus. Et cum Theologis Polonis, in sua Confessione, cap. 4. Non negamus etiam dici posse fideles per charitatem aliasque virtutes infusas justificari, id est, justos effici & censeri.