Theological Theses · §1128 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Whether glory is due inherent justice: deferred; promise by fittingness

Whether glory is strictly due inherent justice is deferred to merits; works per se are owed nothing.

God promised the crown and will keep it by fitting goodness and promise-faithfulness—as saner Rome grants.

Latin

XXXVII. An autem justitiae quae per Spiritus Sancti gratiam fidelibus inest gloria debeatur, ut contendit Bellarminus, alia quaestio est, quam, Deo favente, alias expendemus, quum de bonorum operum meritis ex professo agemus. Id solum breviter dicimus, quantumlibet bonis hominum operibus per se nihil a Deo deberi: attamen Deum justitiae, & sanctitati fidelium, coronam vitae & gloriae coelestis liberaliter promisisse, & juxta promissa sua misericorditer simul & fideliter esse redditurum, quum olim mortuos & vivos judicabit. Qua in re non exercebit proprie dictam illam justitiam, qua aliquis exsolvit quod stricto jure debet, sed tantum justitiam communi quadam ratione sic dictam, quae est, ut vetustiores Scholastici loquuntur, condecentia bonitatis divinae, & ad quam pertinet fides in promissis servandis. Quod major & sanior pars Scholae Pontificiae nobiscum ultro fatetur & agnoscit.

Report a mistake in this passage