Our imputation means satisfaction’s effect—not denial of inherent justice
Imputation language means: donated satisfaction is ours; remission is its alone effect—not inherent justice’s merit.
We still confess real though imperfect inherent holiness; Rome’s attack is undeserved.
Latin
XXXVI. Jam vero quis nostrum aliud cogitavit, quum nos per solam Christi justitiam nobis imputatam justificari dixit, quam hoc ipsum Christum Deo Patri pro nobis satisfecisse, & eam satisfactionem ita nobis a Deo donari, & communicari, quum nos justificat, ut nostra satisfactio & justitia dici possit: adeoque remissionem culpae & sempiternae poenae, quam in justificatione nostra a Deo consequimur, esse effectum solius satisfactionis Christi, non vero justitiae ullius nobis inhaerentis? Aut quis inde collegit in nobis non esse justitiam per gratiam Christi productam, a qua vere justi nominemur & simus: quaeque vera sit atque absoluta, quoad essentiam, & partes integrantes, licet in gradibus a summa perfectione deficiat, eique multi naevi & maculae adhaereant ex quotidianis fidelium lapsibus: quod fatentur Doctores Ecclesiae Romanae, & nominatim Bellarminus ipse, ut in Thesibus de Justitia per Christi gratiam fidelibus inhaerente antea fuit a nobis probatum? Unde patet Scholae Romanae Theologos immerito carpere nostram de imputatione justitiae Christi doctrinam, quandoquidem nihil hac in parte revera sentimus, quod vis veritatis ipsos non cogat agnoscere.