Scripture: God removes, transfers, deletes, casts sins into the sea
Scripture often says God takes away, transfers, deletes, even casts the faithful's sins into the sea (Exodus 34; Micah 7).
Micah's sea-image alludes to Egypt drowned in the Red Sea.
Latin
II. Nam Scriptura Sacra, Dei erga homines bonitatem commendans, saepe testatur eum fidelium peccata tollere, transferre, delere, imo projicere in profundum maris. Ita Moses in Exodo hanc Deo gloriam tribuit: Domine Deus, misericors & clemens, patiens & multae miserationis, ac verax, qui custodis misericordiam in millia, qui aufers iniquitatem, & scelera atque peccata, Exod. 34. Quod imitatus Michaeas Propheta, Quis Deus, inquit, similis tui, qui aufers iniquitatem, & transfers peccatum reliquiarum haereditatis tuae? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est. Revertetur & miserebitur nostri, deponet iniquitates nostras, & projiciet in profundum maris omnia peccata nostra. Mich. 7. Quibus verbis alludit Propheta ad Aegyptios, populi Dei hostes, quos Deus olim aquis rubri maris obruit, & in profundum illius submersit.