Isaiah and David: God blots out iniquities; Acts calls to repentance
Isaiah 43-44: God blots out iniquities and will not remember sins.
David (Psalm 51) and Peter (Acts 3) seek and invite that blotting-out.
Latin
III. Sic vero Deus ipse apud Isaiam populum suum solatur, Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, & peccatorum tuorum non recordabor, Isa. 43. Item, Delevi ut nubem iniquitates tuas, & quasi nebulam peccata tua. Isa. 44. Unde est quod fideles a Deo fidenter hanc gratiam implorant, quemadmodum David, Psal. 51. Avertere, inquit, faciem tuam a peccatis meis, & omnes iniquitates meas dele. Et ejusdem gratiae spe peccatores ad poenitentiam & conversionem invitantur. Poenitemini & convertimini, inquit Petrus Apostolus, ut deleantur peccata vestra, Act. 3.