Theological Theses · §1138 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Scripture paints sin as defiling filth from the heart (Mark 7; Rev 22)

Grace's efficacy is imaged against sin's filth: what comes from the heart defiles (Mark 7).

Revelation 22 warns the filthy to stay filthy—sin as abominable uncleanness before God.

Latin

X. Porro hanc gratiae Christi efficaciam, qua peccatum in nobis destruit, ut nos vera justitia & sanctitate induat, Scriptura variis vocibus exprimit, & metaphoris pluribus adumbrat: prout etiam varie describit peccati malitiam atque turpitudinem. Primo enim Scriptura peccata considerat tanquam sordes quasdam atque immunditias, quae animam turpiter foedant atque maculant, Deoque odiosam & abominabilem reddunt, juxta illud Christi in Evangelio, Quae de homine procedunt illa sunt quae coinquinant hominem. Ab intus enim de corde hominum malae cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, furta, avaritia, nequitiae, dolus, impudicitiae, oculus malus, blasphemiae, superbia, stultitia: Omnia haec mala ab intus procedunt, & coinquinant hominem. Marc. 7. Quo pertinet etiam quod legitur in Apocalypsi, Qui in sordibus est sordescat adhuc. Apoc. 22.

Report a mistake in this passage