Corinthians were washed, sanctified, justified (1 Corinthians 6); David begged hyssop-washing (Psalm 51).
Latin
XI. Ideoque quum Deus tollit ex nobis peccati malitiam dicitur nos abluere, purgare, & mundare. Et huc spectat illa Dei promissio apud Ezechielem, Effundam super vos aquam mundam, & mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, Ezech. 36. Et quod dicit Paulus ad Titum, Christum dedisse semetipsum pro nobis, ut nos mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Tit. 2. Quibus consonat quod scribit ad Ephesios, nempe, Christum seipsum tradidisse pro Ecclesia, ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae per verbum. Eph. 5. Eaque ratione mundati & abluti erant Corinthii, quibus dicit idem Paulus, Haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis, in nomine Domini Jesu, & per Spiritum Dei nostri. 1 Cor. 6. Atque hanc spiritualem lotionem petebat David, Psal. 51. Asperges me Domine hyssopo, & mundabor; lavabis me, & supra nivem dealbabor.