Sin as disease; healed by grace and Christ's bruise (Ps 103; Mal 4)
Sin is also disease and wound; God heals infirmities (Psalm 103).
By Christ's bruise we are healed; Malachi's sun of righteousness brings healing in his wings (Malachi 4).
Latin
XIII. Peccata quoque nostra comparantur morbis atque vulneribus, quibus animae nostrae aegrae & sauciae sunt: & propterea Deus dicitur per gratiam suam nostras infirmitates, sive morbos sanare. Quod Dei beneficium agnoscit & celebrat David, Psal. 103. Benedic, inquit, anima mea Domino, & noli oblivisci omnes retributiones ejus. Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis; Qui sanat omnes infirmitates tuas. Ac quia Christus ille est qui morte sua nobis gratiam illam impetravit, dicimur ejus livore sanati, Cujus livore, inquit Petrus, sanati estis. Et propterea Malachias etiam Propheta vocat illum justitiae solem, in cujus alis, id est, radiis sanitas est: Orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae, & sanitas in pennis sive in alis ejus. Mal. 4.