Theological Theses · §1140 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Sin as slavery; Christ redeems into liberty and service of righteousness

Scripture casts indulged sin as hard slavery (John 8; 2 Peter).

Christ redeems captives into liberty; under grace sin no longer masters—old man crucified, servants of righteousness (Romans 6).

Latin

XII. Praeterea de iis qui peccatis indulgent Scriptura loquitur tanquam peccati servis, & mancipiis vitiorum, qui duro quodam peccati dominio premuntur, & sub eo sunt quasi venundati. Omnis, inquit Christus, qui facit peccatum servus est peccati. Joan. 8. Et Petrus impios illos, in quos posteriore epistola invehitur, affirmat esse servos corruptionis, a quo enim quis superatus est, hujus, inquit, & servus est. Unde est quod dicitur Christus nos redimere ab iniquitate, quasi qui sub ea captivi essemus, & nos a foeda peccati servitute in libertatem vindicare. Peccatum, inquit Paulus, vobis non dominabitur; non enim estis sub lege, sed sub gratia. Rom. 6. Nam, ut ibidem docet, Vetus noster homo simul cum Christo crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Et sub finem illius capitis, Liberati, inquit, a peccato, facti estis servi justitiae.

Report a mistake in this passage