Theological Theses · §1146 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Native corruption remains fractured but not eradicated in this life

Native corruption's remains stay in mortal life: fractured so they no longer reign or damn the grafted-in, yet not eradicated.

Believers feel strong evil-tilt and flesh-Spirit war until death.

Latin

XVIII. Etenim quamdiu in hoc mortali corpore degimus, perpetuo manent in nobis pravitatis & corruptionis nativae reliquiae. Illa quidem eos qui sunt per veram atque vivam fidem Christo inserti amplius damnare non potest, & felicitate aeterna excludere: ac praeterea per Christi gratiam ita fracta & debilitata est, ut amplius in iis non regnet, sed spiritui cedat atque subjiciatur. Veruntamen non est penitus sublata & eradicata. Unde est quod fideles ipsi sentiunt se multum ad malum proclives, & in bene agendo difficultatem magnam experiuntur. Nec in iis ad mortem usque cessat, carnis adversus spiritum rebellio, quae legi divinae repugnat, illosque in diversum trahit, & contra quam ipsis perpetuo luctandum.

Report a mistake in this passage