Purged yet residual weakness; sin no longer reigns but leftovers remain
Grace purges stain and breaks disease-force—out of death's danger—yet residual languor remains.
Sin no longer reigns; its strength wears down daily, but leftovers demand continual fight.
Latin
XXI. Illi ergo quos Deus per Christum in gratiam recepit a peccatorum quidem maculis purgati sunt, verum non ita ut nihil sordium in iis supersit. Anima quidem eorum Christo medente curata convalescit; vis morbi in iis fracta est, & sunt extra mortis periculum; sed tamen semper est aliquid ex languore & infirmitate priori residuum. Denique peccatum in iis regnum amplius non obtinet, & vires ejus quotidie magis ac magis atteruntur; sed tamen haerent adhuc quaedam illius reliquiae, quibuscum est ipsis assidue pugnandum.