Theological Theses · §1150 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Reformed mean: sin remains (not imputed) yet true cleansing and inherent justice

When Reformed say sin remains (unimputed, covered), they do not mean the justified stay unrenewed wallowers.

God truly cleanses and gifts inherent justice; yet daily debts and innate concupiscence remain to fight.

Latin

XXII. Atque hoc est quod sibi volunt Theologi Reformati, dum quandoque contendunt peccatum per Christi gratiam, cujus in hac vita participes sumus, non tolli, nec extingui, sed in nobis manere; licet non imputetur, & per Christi meritum & justitiam coram Deo tegatur. Nec enim intelligunt peccatorem, quum justificatur, talem in se manere qualis antea erat, ac in iisdem sordibus volutari, & esse eodem modo peccatis obnoxium; sed solum per Christi mortem & satisfactionem justo quod meretur supplicio eximi. Agnoscunt, ut jam diximus, Deum illos quibus poenam peccatorum condonat a peccati quoque sordibus & maculis mundare, veraque justitia & sanctitate donare, ita ut peccato non amplius serviant, sed membra sua sistant arma justitiae Deo. Verum eorum mens est, peccatum non ita ex fidelibus tolli, quin aliquid peccati in iis reliquum sit, quatenus quotidie in multa peccata labuntur, quorum respectu dicere opus habent in precibus quotidianis, Dimitte nobis debita nostra. Ac praeterea, quoniam etiam in sanctissimis & perfectissimis quibusque manet prava illa concupiscentia, & vitium nobis innatum, quod continuum cum mente bellum gerit, eosque ad malum impellit, & in bene agendo impedit & retardat, motusque repugnantes rationi & legi divinae in iis subinde excitat.

Report a mistake in this passage