Roman calumny: Reformed allegedly teach only covering, not real removal
Rome (Becanus, Vasquez) charges that Reformed leave the justified inwardly unclean with only alien cover, even mortal works hidden.
Hold the orthodox explanation against that calumny.
Latin
XXIV. Atque haec sententiae orthodoxae explicatio probe tenenda & observanda est, propter Doctores Ecclesiae Romanae, qui nostros exagitant, quasi docerent in justificatis non tolli peccata, sed tantum tegi & non imputari: adeoque hominem, etiam post justificationem, manere in se immundum, injustum & impium, & solum censeri pro justo, pio & mundo, propter alienam justitiam ipsi imputatam: ac proinde omnia justificatorum opera esse immunda, spurca & inquinata, imo peccata mortalia, tametsi non obsint illis, quia per Christi justitiam teguntur & occultantur, ut videre licet apud Becanum Jesuitam, in Summa Theologiae Scholasticae, tom. 2. tract. 4. cap. 2. cujus titulus est, de Justificatione ex sententia Calvinistarum: & apud Gabr. Vasquez tom. 2. in 1. 2. disputat. 202. cap. 4. ubi affirmat haereticos, quos vocat, dogmatizare quod in justificatis peccata non vere tollantur atque eradicentur, sed maneant, quamvis tecta & occultata.