Concupiscence is sin broadly (ψεικτόν); strict forensic sense distinguished (Davenant/Augustine)
Reformed call remaining concupiscence sin in the broad moral sense—blameworthy ψεκτόν against creation's order.
Strictly (Augustine/Davenant) it is not always forensic guilt-obliging sin; the broad/strict distinction reconciles Augustine.
Latin
XXIII. Nam istam concupiscentiam peccatum merito appellari contendunt, quoniam est aliquid malum in genere morum, Deo displicens atque odiosum, quodque rationi & legi divinae adversatur, & ab ordine a Deo in ipsa creatione constituto recedit. Quippe peccatum in genere, istis est qualibet mala dispositio, vel actio creaturae rationalis sua natura repugnans alicui legi creatoris, quae aut indita, aut praescripta fuit eidem creaturae. Ideoque pravas dispositiones, & vitiosos habitus, seu innatos, sive acquisitos, in fidelibus ipsis post justificationem eorum residuos, peccati rationem & naturam habere docent, quatenus personam in qua reperiuntur afficiunt modo contrario illi qui fuit a Deo in prima creatione positus: & sunt aliquid ψεκτόν, id est, vituperabile & malum, non simpliciter Physicum, sed Morale; quod cum peccato, in tota sua latitudine sumpto, converti & reciprocum esse censent. Concedunt tamen concupiscentiam quae in ipsis regenitis haeret non esse peccatum strictissima hujus vocis significatione, juxta quam peccatum quandoque, & ab Augustino praesertim, significat Malum ex ordinatione divina puniendum, & quod personam in qua reperitur in judicio divino ream actu constituit, & ad poenam obligat: ut videre est apud Joannem Davenantium, de Justitia habituali, cap. 9. & 13. Ubi distinguit, ut jam expositum est, peccatum in latius & strictius sic dictum; atque utitur ista distinctione ut conciliet dicta quaedam Augustini, quae in speciem contraria videntur, nempe, in quibus modo negat, modo affirmat concupiscentiam, quae in renatis manet, esse peccatum.