Theological Theses · §1157 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Rome: concupiscence remains after original sin is forgiven

Even after original sin's remission, Rome keeps the 'material'—proneness to evil, difficulty in good, nature's disorder.

That is scholastic concupiscence or fomes: the lower powers rebel; the whole man tilts to evil.

Latin

XXIX. Praesertim vero remisso per gratiam justificantem peccato originali, agnoscunt nihilominus in justificatis manere id quod in hoc peccato materiale vocant, nempe, pronitatem ad malum, & difficultatem in bono, & quandam, ut loquuntur, deordinationem & perversitatem naturae contra ordinem in prima creatione positum. Qua deordinatione fit ut inferiores animae facultates pronae sint ad resistendum & rebellandum rationi, atque legi divinae, totusque homo sit ad malum proclivis, & magnam in bene agendo difficultatem sentiat. Et ista ad malum pronitas & naturae depravatio, est id quod vulgo in Scholis concupiscentia & fomes appellatur.

Report a mistake in this passage