Theological Theses · §1158 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Remaining concupiscence is morally blameworthy and to be crucified

Rome grants remaining concupiscence opposes the law and is moral vice to bridle, destroy, and crucify.

Progress in that fight marks greater perfection and sanctity.

Latin

XXX. Porro hanc concupiscentiam, qualis in ipsis renatis remanet, non negant legi divinae repugnare, quatenus incitat ad ea quae lege prohibentur, & retrahit ab iis quae lex divina jubet. Itaque fatentur illam esse aliquid illaudabile & vituperabile, adeoque defectum, vitium, & malum morale, cui obstinendum sit quodque frenandum atque cohibendum, imo destruendum & crucifigendum est. Qua in re fidelibus sedulo laborandum & connitendum censent, quoque plus in hoc opere processerint, eo majorem fore ipsorum perfectionem atque sanctimoniam.

Report a mistake in this passage