Theological Theses · §1167 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Paul often speaks as wholly secure of God’s kindness and of Christ living in him

Paul often speaks as secure of God’s mercy and of Christ living in him.

Galatians 2 and the Pastorals voice obtained mercy and a laid-up crown of righteousness.

Latin

VII. Quam saepe vero Paulus loquitur tanquam omnino securus de Dei erga ipsum benignitate & misericordia, & ut sentiens atque percipiens Christum per gratiam suam in ipso viventem atque habitantem. Vivo autem, inquit, jam non ego; vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii Dei, qui dilexit me, & tradidit semetipsum pro me. Gal. 2. Quibus consona sunt quae scribit 1 Tim. 1. Gratias ago ei qui me confortavit in Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio, qui primum blasphemus fui, & persecutor, & contumeliosus. Sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide & dilectione quae est in Christo Jesu. Unde est quod 2 Tim. 4. sic in Domino gloriatur, Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die justus judex.

Report a mistake in this passage