Theological Theses · §1168 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Scripture shows ordinary believers, not only especial saints, may be certain they are in grace

Assurance is not a rare privilege of a few saints; Scripture gives it to all living believers.

Romans 8’s witness of the Spirit, self-examination in 2 Corinthians 13, and 1 John 5’s knowing eternal life show ordinary certainty is possible.

Latin

VIII. Neque vero putandum est id in sanctis illis viris fuisse peculiare, caeteros vero fideles, qui nullo singulari privilegio gaudent, non posse similiter apud se certo statuere an sint in Dei gratia, & beneficiorum nobis per Christum partorum revera participes. Nam multis modis ex Scriptura colligitur omnes qui Christo per veram vivamque fidem insiti sunt, absque ulla temeritate, certo ea de re posse concipere fiduciam & persuasionem. Primo enim Apostolus Rom. 8. docet fideles omnes accipere spiritum adoptionis, per quem Deum ut patrem agnoscunt & invocant, & spiritum Dei spiritui eorum testimonium perhibere quod sunt filii Dei, & Christi cohaeredes. Non enim accepistis, inquit, spiritum servitutis iterum in timore; sed Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus Abba Pater. Ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. Si autem filii, & haeredes; haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Annon autem jure merito certi esse possumus de eo quod spiritus Dei nobis testatur suis in nobis motibus & effectis? Deinde Apostolus 2 Cor. 13. jubet Corinthios seipsos probare, an sint in fide; & explorare an Christus sit in ipsis. Quod frustra praeciperetur, nisi fidelis posset de seipso certo judicare. Denique Apostolus 1 Joan. 5. Haec scribo vobis, inquit, ut sciatis vos vitam aeternam habere, qui creditis in nomen Filii Dei. Unde manifestum est fideles posse certo scire se vitam aeternam habere, sibi esse remissa peccata, & nos per gratiam ejus renovatos in justitiam & sanctitatem veram, quae Deo grata atque accepta sit.

Report a mistake in this passage