Theological Theses · §1170 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Certainty of the indwelling Spirit entails certainty of justification

If one knows the Spirit dwells within, one cannot doubt true justifying faith.

Paul and John treat the gift of the Spirit as a known mark of abiding in Christ.

Latin

X. Deinde quicunque certus est se habere spiritum Dei inhabitantem, dubitare non potest quin sit per veram fidem justificatus, & Deo acceptus. Nec enim spiritus ille datur aliis quam vere credentibus. Sed fideles possunt certo scire se Spiritum Sanctum habere. Nam Apostolus 1 Cor. 2. dicit se & alios fideles Spiritum qui ex Deo est accepisse, ut sciant quae a Deo donata sunt ipsis. Et 1 Joan. 3. In hoc, inquit, scimus quoniam in ipso manemus, & ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis. Quod argumentum? Et quomodo ex eo quod spiritum Dei habemus colligere possumus quod in nobis maneat Christus, & nos in ipso.

Report a mistake in this passage